monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 367

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 367
Qualitatem esse diximus, secundum quam dicimur quales. qualitatum forma una est, in qua dispositio quaedam et habitus mentis esse intellegitur, ut in omnibus perceptis artibus, sapientia, grammatica, rhetorica ceterisque, quae ita haerent animo, ut difficile amitti possint. sed in his aliqua perfecta sunt, aliqua imperfecta, ut si qui grammaticae arti operam dederit, in plerisque tamen fallatur, nondum potest dici habitus, sed tantum dicitur dispositio. ita non omnis dispositio habitus, omnis autem habitus dispositio esse intellegitur.